- STRIGA
- STRIGAcastrense vocabulum, in qua equi ordine dispositi renebantur in castris. Imo et milites per strigam sub papilionibus terendisse, Hyginus docet Gromaticô de Castrametatione. Etat enim Striga spatium in castris longum pedes 120. latum pedes 60. quod in duo semistrigia dividebatur, latitudine singnlâ pedum 24. ex quibus decem dabantur Papilionis tensurae; quinque armis, iumentis novem: inter duo semistrigia pedes patebant duodecim, qui conversantium spatio sufficerent. Sic Striga integra lata erat pedes 60. per longitudinem vero semistrigiorum, ab utroque latere, tendebantur decem Papiliones, qui singuli decem pedes occupabant, et pro incremento tensurae, ut intervallô aliquô separarentur, pedes binos, fiunt pedes 120. adeo quae longitudo erat unius semistrigii atque strigae. Sic dimidiô longior, fuit striga. In agris quoque dividundis strigam vocabant, quod in longitudine dimidiô plus habebat, quam in latitudine; ut seamnum contra. Imo in genere ordo rerum continuate inter se collocatarum, Striga dictus, Festo. Ab huiusmodi vero strigis castrensibus, appellata sunt Strigaria septa, in quibus exerceri docerique consueverant equi, quos Circo praeparabant: Nec aliunde dicta Trigaria septa, vicina Equitiis, in IX. regione urbis collocata Victori. In iisdem equi strigabantur, ait Charisius Sosipater, et venales a Mangonibus videntur habiti etc. Sed et ipsi equi strigare dicebantur, cum interquiescebant, quod velut in striga positi cessarent. Alii tamen strigarium, a striga malunt deducere, quae ψήκτραν aut ξύςτραν significat, ut sit ψηκτήριον, in quo scil. equi destringuntur, vel, quod idem est, strigantur: Striga autem a strigo, pro stringo est, quod inter alia et ψήχειν notat. Inde diminutiv. strigula et strigla, ἡ ξύςτρα. Quô pactô strigam etiam Latini cimoliam dixere, quâ utebantur ad desquamandas ac poliendas vestes apud fullonem. A' striga itaque, τῇ ψήκτρᾳ, dictus equus strigosus, male habitus, impolitus, qui strigâ nimirum opus habet, ὀ ψηκτιῶν. Sic strigare equum, est θεραπἐυειν τὸν ἵππον, et strigarium, locus in quo strigatur et reliquis exercitiis curatur, Italis hodie Maneggio. Inde et strigare videri possit dictum, pro cessare et quiescere: nec enim currendo, sed stando curantur equi etc. Ab equis vox ad homines translata est, qui strigare, h. e. resistere, et restringere eursum dicuntur Plinio l. 18. c. 19. et senecae Ep. 31, Unde strigillare et obstrigillare, pro obstare, et impedimento esse, apud Varronem de Vita Pop. Rom. l. 4. et Ennium, Nonio laudatum Satyr. l. 2.----- restitant,Occurrunt, obstant, obstrigillani, obagitant.Hincque Obstrigillum, de annuli pala, et obstrigilla soccorum, apud Plinium l. 9. c. 35. Quam in rem vide pluribus disserentem Salmas. ad Solin. p. 55. et 56. Addam hoc unum, apud recentioris aevi Scriptores, Strigam quoque Veneficam dici, quae et Stria. Unde Strioportius, qui strias ad nocturna sacra deportare credebatur, in L. Sal. tit. 57. §. 1. an a Strix, de qua voce infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.